monumenta.ch > Plinius > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 119
{XLVI} Veters quattuor omnino servavere per totidem mundi partes - ideo nec Homerus plures nominat - hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vulturnus. illum apelioten, hunc Graeci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumali Africus; notum et Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a septentrionibus septentrio, interque eum et exortum solstitialem quilo, aparctias et boreas dicti.